

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 13: Versus 12
Et cum recubuisset, iterum dixit eis: Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me,etc. Sicut prius exemplo, sic etiam nunc verbo instruit eos magister veritatis. Et quod dicit magna de se non est arrogantia, sed veritas quae prodest auditoribus, sicut facit et Paulus.[GREG.]Incauti sunt humiles qui se mendacio illaqueant dum arrogantiam vitant, quia contra veritatem se erigunt quam relinquunt. Qui enim necessitate cogente vera de se et bona loquitur, tanto magis humilitati jungitur, quanto veritati sociatur.